Vérification anti-plagiat du document, veuillez patienter.

Sujet du devoir :

Cicéron, De Natura deorum, Livre III - Voir le devoir corrigé

Les dieux ont-ils favorisé l’homme ?

Si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia uersuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt, facinus ceteraque, quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici potest. Utinam igitur, ut illa anus optat,

ne in nemore Pelio securibus
caesae accidissent abiegnae ad terram trabes,

sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus obprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc diuinum rationis et consilii ad fraudem hominibus, non ad bonitatem impertitum esse uideatur.

XXXI. Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam, non deorum. Ut si medicus grauitatem morbi, gubernator uim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: 'Quis enim te adhibuisset', dixerit quispiam, 'si ista non essent.' Contra deum licet disputare liberius: 'In hominum uitiis ais esse culpam: eam dedisses hominibus rationem, quae uitia culpamque excluderet.' Ubi igitur locus fuit errori deorum? Nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli; deus falli qui potuit? An ut Sol, in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus, cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Neptuno patre habuisset potestatem? Poetarum ista sunt; nos autem philosophi esse uolumus, rerum auctores, non fabularum. Atque hi tamen ipsi di poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si uerum est, quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is, qui bene dicta male interpretarentur -- posse enim asotus ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire -- prorsus, si, qui audierunt, uitiosi essent discessuri, quod peruerse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam is, qui se audissent, nocere. Sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque conuertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit.

 

Cicéron, De Natura deorum, Livre III