Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin.
effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
5 dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
atque uetus Thebe centum iacet obruta portis.
illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam.
porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu ;
10 o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
numina!, Lanatis animalibus abstinet omnis
mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
carnibus humanis uesci licet. attonito cum
tale super cenam facinus narraret Vlixes
15 Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
mouerat ut mendax aretalogus. 'In mare nemo
hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi,
fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas?
nam citius Scyllam uel concurrentia saxa
20 Cyaneis plenos et tempestatibus utres
crediderim aut tenui percussum uerbere Circes
et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?'
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
25 de Corcyraea temetum duxerat urna;
solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat.
Satire XV (v.1-26)
+ v.27 à 32 à titre d’information :
Nos miranda quidem sed nuper consule Iunco
gesta super calidae referemus moenia Copti,
nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis;
30 nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas,
nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro
dira quod exemplum feritas produxerit aeuo.