
Texte
[4,1] Auia Pieridum peragro loca nullius ante 
trita solo. iuuat integros accedere fontis 
atque haurire, iuuatque nouos decerpere flores 
insignemque meo capiti petere inde coronam, 
5 unde prius nulli uelarint tempora musae; 
primum quod magnis doceo de rebus et artis 
religionum animum nodis exsoluere pergo, 
deinde quod obscura de re tam lucida pango 
carmina musaeo contingens cuncta lepore. 
[4,10] id quoque enim non ab nulla ratione uidetur; 
nam uel uti pueris absinthia taetra medentes 
cum dare conantur, prius oras pocula circum 
contingunt mellis dulci flauoque liquore, 
ut puerorum aetas inprouida ludificetur 
15 labrorum tenus, interea perpotet amarum 
absinthi laticem deceptaque non capiatur, 
sed potius tali facto recreata ualescat, 
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque uidetur 
tristior esse quibus non est tractata, retroque 
[4,20] uolgus abhorret ab hac, uolui tibi suauiloquenti 
carmine Pierio rationem exponere nostram 
et quasi musaeo dulci contingere melle; 
si tibi forte animum tali ratione tenere 
uersibus in nostris possem, dum percipis omnem 
25 naturam rerum ac persentis utilitatem.