Vérification anti-plagiat du document, veuillez patienter.

Sujet du devoir :

Ovide, Les Métamorphoses, Livre XIII, v. 840 - v.861 - Voir le devoir corrigé

Ovide, Les Métamorphoses (LIVRE XIII - v. 840 - v.861)

 

13, 840

Certe ego me noui liquidaeque in imagine uidi

nuper aquae placuitque mihi mea forma uidenti.

Adspice, sim quantus ; non est hoc corpore maior

Iuppiter in caelo (nam uos narrare soletis

nescio quem regnare Iouem) ; coma plurima toruos

 

 

13, 845

prominet in uultus umerosque, ut lucus obumbrat.

Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis

corpora, turpe puta ; turpis sine frondibus arbor,

turpis equus, nisi colla iubae flauentia uelent ;

pluma tegit uolucres, ouibus sua lana decori est ;

 

 

13, 850

barba uiros hirtaeque decent in corpore saetae.

Vnum est in media lumen mihi fronte, sed instar

ingentis clipei. Quid ? Non haec omnia magnus

Sol uidet e caelo ? Soli tamen unicus orbis.

Adde quod in uestro genitor meus aequore regnat ;

 

 

13, 855

hunc tibi do socerum. Tantum miserere precesque

supplicis exaudi ; tibi enim succumbimus uni,

quique Iouem et caelum sperno et penetrabile fulmen,

Nerei, te ueneror ; tua fulmine saeuior ira est.


Atque ego contemptus essem patientior huius,

 

 

13, 860

si fugeres omnes ; sed cur, Cyclope repulso,

Acin amas praefersque meis complexibus Acin ?